Accueil • L’oulipien de l’année • Retour de Babel •
De Babele reditu
Qui fines transit semper aliquam rem sentit quae eum aliquantulum commovet : fictus limes, quem ligni claustra ostendunt […] ad totas res commutandas sufficit, usque ad agri formam : eumdem aerem, eamdem terram videt, sed via omnino ne eamdem quidem esse videtur, forma enim litterarum quae in palis ad vias ducentibus scriptae sunt mutatur, panificia ad quod parvo momento ante panificia appellabamus ne omnino similitudinem quidem habent, panes vero ne eamdem speciem habent.