Accueil L’oulipien de l’année Mâchicoulis et Chocoprinces
Oscarlatin

Page précédente Page suivante

Dixit Clementina me legatum Simonemque centurionem esse. In frontem hostes admodum mille stare. Oppidum obsideri sed nos catapultis replicare et subito Simonem non graviter vulneratum statim se excipere nosque gladiis ultimum impetum dare.

Dixit etiam Clementina mutantem quemdam draconem claudere viam temptare, sed me post pinnas latentem per superam meam potestatem istum delere, deinde nos oppidum in dicionem rursum redigere, denique populum « euge ! » exclamare nobisque gratias agere quia eum servavimus.

Nunc hora est gustandi, speroque relicta esse quaedam farricula Chocoprincia fragis fragrantia, quia si vanillam fragrant non bona sunt.

Clementina Mellosa, De bello Oscariano, in Sin minus, obliviscor, Pinguis editor, MMXXI.