Accueil • L’oulipien de l’année • C’est un soir de vent •
De vespero vento, tonitruo pluviaque perturbato
Depingam vento, tonitruo pluviaque perturbatum vesperum. Illa Altitudines Ululantis Venti, librum imaginum serie confectum, maxima cum cura perlegit. Sed postquam subito intonuit, pluvia quae continua erat in tonitrui pluviam mutatur, cum nitidis aut effusis fulguribus, cumque tonitruo quod – liceat nobis dicere – in cinereo vespero virida folia fustigat. Per ejus fenestrae formam transeunt tenua fila pluviae pulsae violentibus ictibus quos ventus edit adversus subitam copiam pluviae quam neque homo neque herba non vult, neque tonitruum quod ut sicut puer salias efficit, aut hunc ventum qui vesperi campanam paene supprimit.